De Admirandis, Pag. 263
 
Vanini, De Admirandis

/p. 263/ sibi proposuit angustissimis coarctatum cancellulis?

Alex. – Quia infinitum non appetit.

Ipsa enim est naturalis. Nulla autem Natura

infinita; appeteret autem, si semper augeret.

I. C. Id pernego. Semper enim alit, nec tamen

infinitum expetit. An dicam ego cessare

nunquam auctricis operam, quemadmodum

nec altricis? Sunt enim eadem, nutritio

namque est unio naturalis nutrimenti transmutati.

Hoc autem intelligi nequit absque

incremento. Quinimo nec ipsam informatricem

virtutem ab opere vacare dixerim, carnes

enim reponit eisque apponit figuram,

non sine pristinae figurae commensu atque

portione, quod manifeste conijcitur in carnium

cremento ijs in partibus, a quibus aliquid

abscissum erat. Solidiores autem partes

adhuc augeri possent, si possent densari, densari

autem valent, si recipere queunt intra se

partes peregrinas, quae postea fiant propriae,

quemadmodum locis quibusdam, ubi per

harmoniam coëunt ossa in aetate iuvenili,

posteaquam senium advenit, ea quae duo inter

ossa interest cartilago, tandem fit os, ita

ut duo illa unum fiant. Alex. Sed cur celerius

crescunt foemellae, quam mares? I. C. An

quia inquiunt rariones sunt; rariora autem

facilius excrescunt. Alex. Hoc accipio. I. C. –

Illud vero ego pernego, cum enim magis

compacta sint carne, rariores esse haud existimo.

Alex. – An quia humidiores? I. C. – Perobscurum

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum